RUFFAE

RUFFAE
RUFFAE
meretrices dictae, quod capilli illis essent flavi vel rufi, cum matronarum nigri essent, ut observatum Franc. Pithoeo et Woverio ad Petronium; qui hinc Ruffiani nomen arcessunt: quô Itali Lenonem indigitant, seu Institorem libidinis, uti vocat Val. Max. l. 6. c. 1. num. 6. Aliter tamen de vocis origine Ferrarius, in Orig. Ital. quem vide. Sed et Rufi homines Aegyptiis olim exosi; Τῶν ἀνθρώπων τοῦς πυῤῥοὺς προπηλακίζουςι, Rufos homines probris insectantur, Plut. de Iside et Diodor. l. 1. qui proin paucos Aegyptiorum rufos, inveniri, addit. Imo mactari illos ad Osiridis sepulchrum solitos: odiique causam, quod τῶ Τυφῶνι ὁμοχρώματοι, eiusdem coloris cum Typhone, essent, ibidem legas. Quare Rufos tantum boves iidem ad victimas adhibuêre, uti diximus supra. De Typhone vero suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • PANNUS — in Circensibus olim ludis, certô colore insignis, factiones discernebat; unde consuetudinem in Principum Aulis Nobilibusque familiis servitia variorum colorum pannis excolendi et ab aliis discernendi, quos Liureas hodie dicunt, ortam esse, haud… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”